Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. vel nihili deprehenditur. laboravi tamen, ut
  2. haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon.
  3. nam poeticam vel sophisticam levitatem necessitas
  4. observationis exclusit, ad summam, non est quod
  5. mireris: sed paucis litteris additis, est cuius miserearis
  6. neque aemulari velis, et si huc quoque descendens,
  7. maiorem molestiam capias ingenii et
  8. facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu.
  9. v.1.p.290
  1. RES hominum fragiles alit et regit et perimit Fors