Technopaegnion
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- principium fieret insequentis, dic ergo: o mora, o
- poena! rem vanam quippe curavi: exigua est, et
- fastiditur: inconexa est et implicatur: cum sit aliquid,
- vel nihili deprehenditur. laboravi tamen, ut
- haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon.
- nam poeticam vel sophisticam levitatem necessitas
- observationis exclusit, ad summam, non est quod
- mireris: sed paucis litteris additis, est cuius miserearis
- neque aemulari velis, et si huc quoque descendens,
- maiorem molestiam capias ingenii et
- facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu.
v.1.p.290
- RES hominum fragiles alit et regit et perimit Fors
- Fors dubia aeternumque labans: quam blanda fovet Spes
- Spes nullo finita aevo: cui terminus est Mors
- Mors avida, inferna mergit caligine quam nox
- nox obitura vicem, remeaverit aurea cum lux
- lux dono concessa deum, cui praevius est Sol
- Sol, cui nec furto in Veneris latet armipotens Mars
- Mars nullo de patre satus, quem Thraessa colit gens
- gens infrena virum, quibus in scelus omne ruit fas fas