Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. opusculum. versiculi sunt monosyllabis coepti et
  2. monosyllabis terminati. nec hic modo stetit scrupea
  3. difficultas, sed accessit ad miseriam conectendi, ut
  4. idem monosyllabon, quod esset finis extremi versus,
  5. principium fieret insequentis, dic ergo: o mora, o
  6. poena! rem vanam quippe curavi: exigua est, et
  7. fastiditur: inconexa est et implicatur: cum sit aliquid,
  8. vel nihili deprehenditur. laboravi tamen, ut
  9. haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon.
  10. nam poeticam vel sophisticam levitatem necessitas
  11. observationis exclusit, ad summam, non est quod
  12. mireris: sed paucis litteris additis, est cuius miserearis