Technopaegnion
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- MISI ad te Technopaegnion, inertis otii mei inutile
- opusculum. versiculi sunt monosyllabis coepti et
- monosyllabis terminati. nec hic modo stetit scrupea
- difficultas, sed accessit ad miseriam conectendi, ut
- idem monosyllabon, quod esset finis extremi versus,
- principium fieret insequentis, dic ergo: o mora, o
- poena! rem vanam quippe curavi: exigua est, et
- fastiditur: inconexa est et implicatur: cum sit aliquid,
- vel nihili deprehenditur. laboravi tamen, ut
- haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon.
- nam poeticam vel sophisticam levitatem necessitas
- observationis exclusit, ad summam, non est quod