Technopaegnion
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- non formam, at vocem Deltae gero Romuleum D.
- hostilis quae forma iugi est, hanc efficiet Π.
- Ausonium si Pe scribas, ero Cecropium P,
- et Rho quod Graeco, mutabitur in Latium P.
- malus ut antemnam fert vertice, sic ego sum T.
- spiritus hic, flatu tenuissima vivificans, H.
- haec tribus in Latio tantum addita nominibus, K;
- praevaluit post quam, Gammae vice functa prius, C,
- atque alium pro se titulum replicata dedit G.
- ansis cincta duabus erit cum lota, leges Ϡ[*](SAMPI).[*]()
- in Latio numerus denarius, Argolicum Χ.
- haec gruis effigies Palamedica porrigitur Φ.
- Coppa fui quondam Boeotia, nunc Latium Q.
- furca tricornigera specie paene ultima sum Ψ.
v.1.p.306