Parentalia
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- hoc satis est tumulis, satis est telluris egenis:
- voce ciere animas funeris instar habet.
- gaudent conpositi cineres sua nomina dici:
- frontibus hoc scriptis et monumenta iubent,
- ille etiam, maesti cui defuit urna sepulcri,
- nomine ter dicto paene sepultus erit.
- at tu, quicumque es, lector, qui fata meorum
- dignaris maestis conmemorare elegis,
- inconcussa tuae percurras tempora vitae
- et praeter iustum funera nulla fleas.
- PRIMUS in his pater Ausonius, quem ponere primum,
- etsi cunctetur filius, ordo iubet,
- cura dei, placidae functus quod honore senectae
- undecies binas vixit Olympiadas.
- omnia, quae voluit, qui prospera vidit: eidem,
- optavit quidquid, contigit, ut voluit,
- non quia fatorum nimia indulgentia, sed quod
- tam moderata illi vota fuere viro.
- quem sua contendit septem sapientibus aetas,
- quorum doctrinam moribus excoluit,
v.1.p.60