Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. nenia, funereis satis officiosa querellis,
  2. annua ne tacitis munera praetereas,
  3. quae Numa cognatis sollemnia dedicat umbris,
  4. ut gradus aut mortis postulat aut generis,
  5. hoc satis est tumulis, satis est telluris egenis:
  6. voce ciere animas funeris instar habet.
  7. gaudent conpositi cineres sua nomina dici:
  8. frontibus hoc scriptis et monumenta iubent,
  9. ille etiam, maesti cui defuit urna sepulcri,
  10. nomine ter dicto paene sepultus erit.
  11. at tu, quicumque es, lector, qui fata meorum
  12. dignaris maestis conmemorare elegis,
  13. inconcussa tuae percurras tempora vitae
  14. et praeter iustum funera nulla fleas.
  1. PRIMUS in his pater Ausonius, quem ponere primum,
  2. etsi cunctetur filius, ordo iubet,
  3. cura dei, placidae functus quod honore senectae
  4. undecies binas vixit Olympiadas.
  5. omnia, quae voluit, qui prospera vidit: eidem,
  6. optavit quidquid, contigit, ut voluit,