Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. inconcussa tuae percurras tempora vitae
  2. et praeter iustum funera nulla fleas.
  1. PRIMUS in his pater Ausonius, quem ponere primum,
  2. etsi cunctetur filius, ordo iubet,
  3. cura dei, placidae functus quod honore senectae
  4. undecies binas vixit Olympiadas.
  5. omnia, quae voluit, qui prospera vidit: eidem,
  6. optavit quidquid, contigit, ut voluit,
  7. non quia fatorum nimia indulgentia, sed quod
  8. tam moderata illi vota fuere viro.
  9. v.1.p.60
  10. quem sua contendit septem sapientibus aetas,
  11. quorum doctrinam moribus excoluit,