Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. nec licet obductum senio sopire dolorem;
  2. semper crudescit nam mihi paene recens.
  3. admittunt alii solacia temporis aegri:
  4. haec graviora facit vulnera longa dies.
  5. v.1.p.72
  6. torqueo deceptos ego vita caelibe canos,
  7. quoque magis solus, hoc mage maestus ago.
  8. vulnus alit, quod muta domus silet et torus alget,
  9. quod mala non cuiquam, non bona participo.
  10. maereo, si coniunx alii bona; maereo contra,
  11. si mala: ad exemplum tu mihi semper ades.
  12. tu mihi crux ab utraque venis: sive est mala, quod tu
  13. dissimilis fueris; seu bona, quod similis.
  14. non ego opes cassas et inania gaudia plango,
  15. sed iuvenis iuveni quod mihi rapta viro.
  16. laeta, pudica, gravis, genus inclita et inclita forma,
  17. et dolor atque decus coniugis Ausonii,
  18. quae modo septenos quater inpletura Decembres
  19. liquisti natos, pignera nostra, duos.
  20. illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
  21. florent, optatis adcumulata bonis,