Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. quae modo septenos quater inpletura Decembres
  2. liquisti natos, pignera nostra, duos.
  3. illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
  4. florent, optatis adcumulata bonis,
  5. et precor, ut vigeant tandemque superstite utroque
  6. nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo.
  1. NON ego te infletum memori fraudabo querella,
  2. primus, nate, meo nomine dicte puer:
  3. murmura quem primis meditantem absolvere verbis
  4. indolis et plenae, planximus exequiis.[*]()
  5. tu gremio in proavi funus commune Iocatus,
  6. invidiam tumuli ne paterere tui.
  7. v.1.p.74
  1. TU quoque maturos, puer inmature, dolores
  2. interrupisti luctus acerbus avi,
  3. Pastor care nepos, spes cuius certa fuisses, [*]()
  4. Hesperii patris tertia progenies,
  5. nomen, quod casus dederat (quia fistula primum
  6. pastorale melos concinuit genito),