Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. et dolor atque decus coniugis Ausonii,
  2. quae modo septenos quater inpletura Decembres
  3. liquisti natos, pignera nostra, duos.
  4. illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
  5. florent, optatis adcumulata bonis,
  6. et precor, ut vigeant tandemque superstite utroque
  7. nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo.
  1. NON ego te infletum memori fraudabo querella,
  2. primus, nate, meo nomine dicte puer: