Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. quoque magis solus, hoc mage maestus ago.
  2. vulnus alit, quod muta domus silet et torus alget,
  3. quod mala non cuiquam, non bona participo.
  4. maereo, si coniunx alii bona; maereo contra,
  5. si mala: ad exemplum tu mihi semper ades.
  6. tu mihi crux ab utraque venis: sive est mala, quod tu
  7. dissimilis fueris; seu bona, quod similis.
  8. non ego opes cassas et inania gaudia plango,
  9. sed iuvenis iuveni quod mihi rapta viro.
  10. laeta, pudica, gravis, genus inclita et inclita forma,
  11. et dolor atque decus coniugis Ausonii,
  12. quae modo septenos quater inpletura Decembres
  13. liquisti natos, pignera nostra, duos.
  14. illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
  15. florent, optatis adcumulata bonis,
  16. et precor, ut vigeant tandemque superstite utroque
  17. nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo.