Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. optabas tu me generum florente iuventa:
  2. optare hoc tantum, non et habere datum,
  3. vota probant superi mentisque faventia sanctis
  4. inplent fata, viri quod voluere boni.
  5. et nunc perpetui sentis sub honore sepulcri,
  6. quam reverens natae quamque tui maneam.
  7. caelebs namque gener haec nunc pia munera solvo
  8. nam et caelebs numquam desinam et esse gener.
  1. HACTENUS ut caros, ita iusto funere fletos
  2. functa piis cecinit nenia nostra modis,
  3. nunc dolor atque cruces nec contrectabile vulnus,
  4. coniugis ereptae mors memoranda mihi.
  5. nobilis a proavis et origine clara senatus,
  6. moribus atque bonis clara Sabina magis,
  7. te iuvenis primis luxi deceptus in annis
  8. perque novem caelebs te fleo Olympiadas.
  9. nec licet obductum senio sopire dolorem;
  10. semper crudescit nam mihi paene recens.
  11. admittunt alii solacia temporis aegri:
  12. haec graviora facit vulnera longa dies.