Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. sed non atra animo, qui clarior esset olore
  2. et non calcata qui nive candidior.
  3. et non deliciis ignoscere prompta pudendis
  4. ad perpendiculum seque suosque habuit,
  5. haec me praereptum cunis et ab ubere matris
  6. blanda sub austeris inbuit inperiis.
  7. tranquillos aviae cineres praestate, quieti
  8. aeternum manes, si pia verba loquor.
  1. TUQUE gradu generis matertera, sed vice matris
  2. adfectu nati commemoranda pio,
  3. Aemilia, in cunis Hilari cognomen adepta,
  4. quod laeta et pueri comis ad effigiem,
  5. reddebas verum non dissimulanter ephebum,
  6. more virum medicis artibus experiens,
  7. feminei sexus odium tibi semper et inde
  8. crevit devotae virginitatis amor.
  9. quae tibi septenos novies est culta per annos
  10. quique aevi finis, ipse pudicitiae.
  11. v.1.p.68
  12. haec, quia uti mater monitis et amore fovebas,
  13. supremis reddo filius exequiis.