Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. sentis, quod quaestor, quod te praefectus et idem
  2. consul honorifico munere conmemoro.
  3. v.1.p.66
  1. AEMILIAM nunc fare aviam, pia cura nepotis,
  2. coniunx praedicto quae fuit Arborio.
  3. nomen huic ioculare datum, cute fusca quod olim
  4. aequales inter Maura vocata fuit.
  5. sed non atra animo, qui clarior esset olore
  6. et non calcata qui nive candidior.
  7. et non deliciis ignoscere prompta pudendis