Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. tu frater genetricis et unanimis genitori,
  2. et mihi qui fueris, quod pater et genetrix,
  3. qui me lactantem, puerum iuvenemque virumque
  4. artibus ornasti, quas didicisse iuvat —
  5. te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae,
  6. te Narbonensis Gallia praeposuit,
  7. ornasti cuius Latio sermone tribunal
  8. et fora Hiberorum quaeque Novem populis,
  9. hinc tenus Europam fama crescente petito
  10. Constantinopolis rhetore te viguit,
  11. tu per mille modos, per mille oracula fandi
  12. doctus, facundus, tu celer, atque memor,
  13. tu, postquam primis placui tibi traditus annis,
  14. dixisti nato me satis esse tibi. me tibi,
  15. me patribus clarum decus esse professus
  16. dictasti fatis verba notanda meis.
  17. Ergo vale Elysiam sortitus, avuncule, sedem: