Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. tu per mille modos, per mille oracula fandi
  2. doctus, facundus, tu celer, atque memor,
  3. tu, postquam primis placui tibi traditus annis,
  4. dixisti nato me satis esse tibi. me tibi,
  5. me patribus clarum decus esse professus
  6. dictasti fatis verba notanda meis.
  7. Ergo vale Elysiam sortitus, avuncule, sedem:
  8. haec tibi de Musis carmina libo tuis.