Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. quae famae curam, quae probitatis habes,
  2. nobilis haec, frugi, proba, laeta, pudica, decora,
  3. coniugium Sancti iugiter haec habuit.
  4. inviolata tuens castae praeconia vitae
  5. rexit opes proprias otia agente viro:
  6. non ideo exprobrans aut fronte obducta marito,
  7. quod gereret totam femina sola domum.
  8. v.1.p.84
  9. heu nimium iuvenis, sed laeta superstate nato
  10. atque viro, patiens fata suprema obiit:
  11. unanimis nostrae et quondam germana Sabinae
  12. et mihi inoffenso nomine dicta soror.
  13. nunc etiam manes placidos pia cura retractat
  14. atque Pundentillam fantis honore colit.
  1. NEC iam tu, matris spes unica, ephebe Talisi,
  2. consobrine meus, inmemoratus eris,
  3. ereptus primis aevi florentis in annis,