Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. cura dei, placidae functus quod honore senectae
  2. undecies binas vixit Olympiadas.
  3. omnia, quae voluit, qui prospera vidit: eidem,
  4. optavit quidquid, contigit, ut voluit,
  5. non quia fatorum nimia indulgentia, sed quod
  6. tam moderata illi vota fuere viro.
  7. v.1.p.60
  8. quem sua contendit septem sapientibus aetas,