Ordo Urbium Nobilium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. conruerunt Poeni luxu, Campania fasto,
  2. (heu numquam stabilem sortita superbia sedem!) —
  3. illa potens opibusque valens, Roma altera quondam,
  4. comere quae paribus potuit fastigia conis,
  5. octavum reiecta locum vix paene tuetur.
  1. NON erat iste locus: merito tamen aucta recenti,
  2. nona inter claras Aquileia cieberis urbes,
  3. Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,
  4. moenibus et portu celeberrima, sed magis illud
  5. eminet, extremo quod te sub tempore legit,
  6. solveret exacto cui sera piacula lustro