Ordo Urbium Nobilium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. TREVERICAEque urbis solium, quae proxima Rheno
  2. pacis ut in mediae gremio secura quiescit,
  3. imperii vires quod alit, quod vestit et armat,
  4. lata per extentum procurrunt moenia collem:
  5. largus tranquillo praelabitur amne Mosella,
  6. longinqua omnigenae vectans conmercia terrae.
  7. v.1.p.272
  1. ET MEDIOLANI mira omnia, copia rerum,