Ordo Urbium Nobilium
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- fastidit, non ausa locum sperare secundum,
- qui fuit ambarum, vetus hanc opulentia praefert,
- hanc fortuna recens; fuit haec, subit ista novisque
- excellens meritis veterem praestringit honorem
- et Constantino concedere cogit Elissam.
- accusat Carthago deos iam plena pudoris,
- nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.
- Conponat vestros fortuna antiqua tumores.
- ite pares, tandem memores, quod numine divum
- angustas mutastis opes et nomina: tu cum
- Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.
v.1.p.270
- TERTIA Phoebeae lauri domus Antiochia,
- vellet Alexandri si quarta colonia poni:
- ambarum locus unus. et has furor ambitionis
- in certamen agit vitiorum: turbida vulgo