Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. sollicitent frugique viro dignanda putentur.
  2. nam mihi non Saliare epulum, non aura dapalis,
  3. qualem Penelopae nebulonum mensa procorum
  4. Alcinoique habuit nitidae eutis uncta iuventus.1
  5. enumerabo tamen famam testesque secutus
  6. pro studiis hominum semper diversa probantum.
  7. Set mihi prae cunetis lectissima, quae Medulorum
  8. educat Oceanus, quae Burdiga lensia nomen
  9. usque ad Caesareas tulit admiratio mensas,
  10. non laudata minus, nostri quam gloria vini.
  11. haec inter cunctas palmam meruere priorem,
  12. omnibus ex longo cedentibus: ista et opimi
  13. visceris et nivei dulcique tenerrima suco
  14. miscent aequoreum tenui sale tincta saporem.
  15. proxima sint quamvis, sunt longe proxima multo
  16. ex intervallo, quae Massiliensia, portum
  17. quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentia
  18. Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi:
  19. vel quae Baianis pendent fluitantia palis; .
  20. Santonico quae tecta salo; quae nota Genonis: