Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. in mala perversi: blandum licet ira parentem
  2. excitet, ut lapsum rectis instauret amicum
  3. moribus et monitu reparet meliora severo.
  4. v.2.p.144
  5. At si forte itidem, quod legi et quod sequor, audis,
  6. corda pio vovisse deo venerabile Christi
  7. imperium docili pro credulitate sequentem,
  8. persuasumque dei monitis aeterna parari
  9. praemia mortali damnis praesentibus empta,
  10. non reor id sancto sic displicuisse parenti,
  11. mentis ut errorem credat sic vivere Christo,
  12. ut Christus sanxit, iuvat hoc nec paenitet huius
  13. erroris, stultus diversa sequentibus esse
  14. nil moror, aeterno mea dum sententia regi
  15. sit sapiens, breve, quidquid homo est, homo corporis aegri,
  16. temporis occidui et sine Christo pulvis et umbra:
  17. quod probat aut damnat tanti est, quanti arbiter ipse.
  18. ipse obit atque illi suus est comitabilis error
  19. cumque suo moriens sententia iudice transit.
  20. Et nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis