Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- non servare vices; et amant longa otia culpam,
- quis prohibet Salve atque Vale brevitate parata
- scribere felicesque notas mandare libellis?
- non ego, longinquos ut texat pagina versus,
- postulo multiplicique oneret sermone tabellas.
- una fuit tantum, qua respondere Lacones
- littera, et irato regi placuere negantes,
- est etenim comis brevitas: sic fama renatum
- Pythagoram docuisse refert, cum multa loquaces
- ambiguis sererent verbis, contra omnia solum
- Est, respondebat, vel Non. o certa loquendi
- regula! nam brevius nihil est et plenius istis,
- quae firmata probant aut infirmata relidunt.
- nemo silens placuit, multi brevitate loquendi.
- Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus
v.2.p.116