Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis
  2. aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet,
  3. obnixum, Pauline, taces, agnosco pudorem,
  4. quod vitium fovet ipsa suum cessatio iugis,
  5. dumque pudet tacuisse diu, placet officiorum
  6. non servare vices; et amant longa otia culpam,
  7. quis prohibet Salve atque Vale brevitate parata
  8. scribere felicesque notas mandare libellis?
  9. non ego, longinquos ut texat pagina versus,
  10. postulo multiplicique oneret sermone tabellas.
  11. v.2.p.116
  12. una fuit tantum, qua respondere Lacones
  13. littera, et irato regi placuere negantes,
  14. est etenim comis brevitas: sic fama renatum
  15. Pythagoram docuisse refert, cum multa loquaces
  16. ambiguis sererent verbis, contra omnia solum
  17. Est, respondebat, vel Non. o certa loquendi
  18. regula! nam brevius nihil est et plenius istis,
  19. quae firmata probant aut infirmata relidunt.
  20. nemo silens placuit, multi brevitate loquendi.
  21. Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus