Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- Barcino, me bimaris iuga ninguida Pyrenaei.
- laedis et ipse tuos qui deseris ultro, relictis[*](supplied by the translator:)
- moenibus et patrio forsan quoque vestis et oris
- more, interque novos qui nunc versaris amicos[*](supplied by the translator )
- quemque suo longe dirimat provincia tractu
- trans montes solemque alium, trans flumina et urbes
- et quod terrarum caelique extenditur inter
- Emeritensis Anae lataeque fluenta Garunmae.
- Quod si intervalli spatium tolerabile limes
- poneret exiguus (quamvis longa omnia credant,
- qui simul esse volunt), faceret tamen ipsa propinquos
- cura locos, mediis iungens distantia verbis;
- Santonus ut sibi Burdigalam, mox iungit Aginnum
- illa sibi et populos Aquitanica rura eolentes;
- utque duplex Arelas Alpinae tecta Viennae,
- Narbonemque pari spatio sibi conserit, et mox
- quinquiplicem socias tibi, Martie Narbo, Tolosam.
- hoc mihi si spatium vicinis moenibus esset,
- tunc ego te ut nostris aptum conplectcrer uluis
- adflaretque tuas aures nostrae aura loquellae.
v.2.p.106