Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. corpus et exigui quamvis discrimine membri
  2. tota per innumeros artus eonpago vacillat.
  3. obruar usque tamen, veteris ne desit amici
  4. me durante fides memorique ut fixa sub aevo
  5. restituant profugum, solacia cassa, sodalem.
  6. Inpie, Pirithoo disiungere Thesea posses
  7. Euryalumque suo socium secernere Niso;
  8. v.2.p.102
  9. te suadente fugam Pylades liquissct Oresten
  10. nec custodisset Siculus vadimonia Damon.
  11. quantum obleetamen populi, quae vota bonorum
  12. sperato fraudata bono! gratantia cuncti
  13. verba loquebantur: iam nomina nostra parabant
  14. inserere antiquis aevi melioris amicis.
  15. cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi
  16. iam minor et promissa obiens vadimonia Damon.
  17. nos documenta magis felicia, qualia magnus
  18. Scipio longaevique dedit sapientia Laeli:
  19. nos studiis animisque isdem miracula cunctis,
  20. hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aevo.
  21. ocius illa iugi fatalis solvere lora