Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. temperies, leve quod positu et venerabile iunctis
  2. tractabat paribus Concordia mitis habenis;
  3. quod per tam longam seriem volventibus annis
  4. fabula non umquam, numquam qucrimonia movit,
  5. nulla querella loco pepulit, non ira nec error
  6. v.2.p.100
  7. nec quae conpositis male suadac credula causis
  8. concinnat veri similes suspicio culpas;
  9. tam placidum, tam mite iugum, quod utrique parentes
  10. ad senium nostri traxere ab origine vitae
  11. inpositumque piis heredibus usque manere
  12. optarunt, dum longa dies dissolveret aevum,
  13. et mansit, dum laeta fides nec cura laborat
  14. offleii servare vices, set sponte feruntur
  15. incustoditum sibi continuantia cursum.
  16. Hoc tam mite iugum docili cervice subirent
  17. Martis equi stabuloque feri Diomedis abacti
  18. et qui mutatis ignoti Solis habenis
  19. fulmineum Phaethonta Pado mersere iugales,
  20. discutitur, Pauline, tamen: nec culpa duorum
  21. ista, set unius tantum tua. namque ego semper