Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.
  2. et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
  3. non festinato tempore utraque daret,
  4. leniter haec flueret, haec non properata veniret,
  5. maturam frugem flore manente ferens,
  6. annos me nescire tuos, pater optime, testor
  7. totque putare tuos, quot reor esse meos.
  8. nesciat hos natus, numeret properantior heres,
  9. testamenta magis quam pia vota fovens
  10. exemploque docens pravo iuvenescere natos,
  11. ut nolint patres se quoque habere senes.
  12. verum ego primaevo genitus genitore fatebor
  13. subparis haec aevi tempora grata mihi.
  14. debeo quod natus, suadet pia cura nepotis
  15. addendum patri, quo veneremur avum.
  16. tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude,
  17. nati primaevi nomine factus avus.
  18. exiguum, quod avus: faveant pia numina divum
  19. deque nepote suo fiat avus proavus,