Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. vidi ego natales fratrum distare tot annis,
  2. quot nostros: aevum nomina non onerant,
  3. pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum
  4. quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.
  5. et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
  6. non festinato tempore utraque daret,
  7. leniter haec flueret, haec non properata veniret,
  8. maturam frugem flore manente ferens,
  9. annos me nescire tuos, pater optime, testor
  10. totque putare tuos, quot reor esse meos.
  11. nesciat hos natus, numeret properantior heres,
  12. testamenta magis quam pia vota fovens
  13. exemploque docens pravo iuvenescere natos,
  14. ut nolint patres se quoque habere senes.
  15. verum ego primaevo genitus genitore fatebor
  16. subparis haec aevi tempora grata mihi.
  17. debeo quod natus, suadet pia cura nepotis
  18. addendum patri, quo veneremur avum.
  19. tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude,
  20. nati primaevi nomine factus avus.