Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- Anticyraeve bibas 1 Samii Lucumonis acumen.
- aut adsit interpres tuus,
- aenigmatum qui cognitor
- fuit meorum, cum tibi
- Cadmi nigellas filias,
- Melonis albam paginam
- notasque furvae sepiae
- Gnidiosque nodos prodidit.
- nunc adsit et certe, modo
- praesul creatus litteris,
- enucleabit protinus
- quod lusitantes scribimus.
- Notos fingo tibi, poeta, versus,
- quos scis hendecasyllabos vocari,
- set nescis modulis tribus moveri,
- istos conposuit Phalaecus olim.
- qui penthemimeren habent priorem
- et post semipedem duos iambos.
- sunt quos hexametri creant revulsi,
- ut penthemimeres prior locetur,