Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- ergo interceptos regale nomisma Philippos
- accipe tot numero, quot duo Geryones;
- quot terni biiuges demptoque triente Camenae
- quotque super terram sidera zodiaci;
- quot commissa viris Romana Albanaque fata
- quotque doces horis quotque domi resides;
- ostia quot pro parte aperit stridentia circus
- excepto, medium quod patet ad stadium;
- quot pedibus gradiuntur apes et versus Homeri
- quotque horis pelagus profluit aut refluit;
- protulit in scaenam quot dramata fabellarum,
- Arcadiae medio qui iacet in gremio,
- vel quot iuncturas geometrica forma favorum
- conserit extremis omnibus et mediis;
- quot telios primus numerus solusque probatur;
- quot par atque impar partibus aequiperat,
- bis ternos et ter binos qui conserit unus,
- qui solus totidem congeminatus habet,
- quot faciunt iuneti subterque supraque locati;
- qui numerant Hyadas Pleiadasque simul.
- Tot numero auratos pro strenis accipe nummos 1
- Ursule collega nobilis Harmonio,
- Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper,
- quem sibi conferret Varro priorque Crates
- quique sacri lacerum collegit corpus Homeri
- quique notas spuriis versibus adposuit:
- Cecropiae commune decus Latiaeque camenae,
- solus qui Chium miscet et Ammineum.
v.2.p.44
- AUSONIUS, cuius ferulam nunc sceptra verentur,
- paganum Medulis iubeo salvere Theonem.
- Quid geris extremis positus telluris in oris,
- cultor harenarum vates, cui litus arandum
- oceani finem iuxta solemque cadentem,
- vilis harundineis cohibet quem pergula tectis
- et tinguit piceo lacrimosa colonica fumo?
- quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo — Musae
- non Helicone satae nec fonte caballi,
- set quae facundo de pectore Clementini
- inspirant vacuos aliena mente poetas?
- iure quidem: nam quis malit sua carmina dici,
- qui te securo possit proscindcre risu?
- haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
- tu recita, et vere poterunt tua dicta videri.
- Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam?
- mereatusne agitas leviore nomismate captans,
- insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat — albentis
- sevi globulos et pinguia cerae
- pondera Naryciamque picem scissamque papyrum
- fumantesque olidum, paganica lumina, taedas?
- An maiora gerens tota regione vagantes
- persequeris fures, qui te postrema timentes
- in partem praedamque vocent? tu mitis et osor
- sanguinis humani condonas crimina nummis
- erroremque vocas pretiumque inponis abactis
- bubus et in partem scelerum de iudice transis?
- An cum fratre vagos dumeta per avia cervos
- circumdas maculis et multa indagine pinnae?
- aut spumantis apri cursum clamoribus urges
- subsidisque fero? moneo tamen, usque recuses
- stringere fulminco venabula comminus hosti,
- exemplum de fratre time, qui veste reducta
- ostentat foedas prope turpia membra lacunas
- perfossasque uates vicino podice nudat.
- inde ostentator volitat, mirentur ut ipsum
- Gedippa Ursinusque suus prolesque lovini
- taurinusque ipsum priscis heroibus aequalis,
- qualis in Olcnio victor Calydonius apro
- aut Erymantheo1 pubes fuit Attica monstro.
- Set tu parce feris venatibus et fuge nota
- crimina silvarum, ne sis Cinyreia proles
- accedasque iterum Veneri plorandus Adonis,
- sic certe crinem flavus niveusque lacertos
v.2.p.46
v.2.p.48