Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- nutricis inter lemmata
- lallique somniferos modos
- suescat peritus fabulis
- simul et iocari et discere.”
- His adde votum, quod pio
- concepimus rei deo:
- “Ut genitor Augustus dedit
- collegio nati Probum,
- sic Gratianus hunc novum
- stirpi futurae copulet.”
- rata sunt futura, quae loquor:
- sic merita factorum iubent.