Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. probiano itemque Anicio,
  2. v.2.p.40
  3. ut quondam in Albae moenibus
  4. supremus Aenea satus
  5. Silvios lulis miscuit,
  6. sic iste, qui natus tui,
  7. Hos flosculorum Romuli,
  8. nutricis inter lemmata
  9. lallique somniferos modos
  10. suescat peritus fabulis
  11. simul et iocari et discere.”
  12. His adde votum, quod pio
  13. concepimus rei deo:
  14. “Ut genitor Augustus dedit
  15. collegio nati Probum,
  16. sic Gratianus hunc novum
  17. stirpi futurae copulet.”
  18. rata sunt futura, quae loquor:
  19. sic merita factorum iubent.
  20. Set iam ut loquatur Iulius,
  21. fandi modum invita accipe,
  22. volucripes dimetria,
  23. haveque dicto dic vale.
  1. PRIMUS iucundi foret 1 hic tibi fructus honoris
  2. Augustae faustum munus habere manus:
  3. proximus ex longo gradus est quaestoris amici
  4. curam pro strenis excubuisse tuis.
  5. v.2.p.42
  6. ergo interceptos regale nomisma Philippos
  7. accipe tot numero, quot duo Geryones;
  8. quot terni biiuges demptoque triente Camenae
  9. quotque super terram sidera zodiaci;
  10. quot commissa viris Romana Albanaque fata
  11. quotque doces horis quotque domi resides;
  12. ostia quot pro parte aperit stridentia circus
  13. excepto, medium quod patet ad stadium;
  14. quot pedibus gradiuntur apes et versus Homeri
  15. quotque horis pelagus profluit aut refluit;
  16. protulit in scaenam quot dramata fabellarum,
  17. Arcadiae medio qui iacet in gremio,
  18. vel quot iuncturas geometrica forma favorum
  19. conserit extremis omnibus et mediis;
  20. quot telios primus numerus solusque probatur;
  21. quot par atque impar partibus aequiperat,
  22. bis ternos et ter binos qui conserit unus,
  23. qui solus totidem congeminatus habet,
  24. quot faciunt iuneti subterque supraque locati;
  25. qui numerant Hyadas Pleiadasque simul.