Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- at nunc — frequentes atque claros nec procul
- cum floreas inter viros
- tibique nostras ventus auras deferat
- auresque sermo verberet — cur
- me supino pectoris fastu tumens
- spernis poetam consulem,
- tuique amantem teque mirantem ac tua
- desiderantem earmina
- oblitus alto neglegis fastidio?
- plectendus exemplo tuo,
- ni stabilis aevo pectoris nostri fides
- quamquam recusantes amet.
- Vale. valere si voles me, pervola
- cum scrinio et musis tuis.
- Perge, o libelle, Sirmium
- et dic ero meo ac tuo
- have atque salve plurimum.
oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam expectatione consumptam, Probe, vir optime; in secundis tamen habeo non fefellisse, apologos Titiani et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi. gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conteratur.
Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos. studio in te observantiae meae impudentissimo.
Hi igitur, ut Plautus ait, interim erunt antelogium fabularum, garruli et deceptores. qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt, vale et me dilige.