Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
Ergo tali negotio expcnde otium tuum et novis voluminibus ieiunia nostra sustenta, quod si iactantiae fugax garrulum iudicem pertimescis, praesta etiam tu silentium mihi, ut tuto simulem nostra esse, quae scripseris, vale.
MODO intellego, quam mellea res sit oratio; quam delinifica et quam suada facundia. persuasisti mihi, quod epistulae meae aput Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset; set hoc non diutius, quam dum epistulam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis velut suco nectaris delibuta perducit. ubi enim chartulam pono et me ipsum interrogo, tum absinthium meum resipit et circumlita melle tuo pocula deprehendo. si vero, id quod saepe facio, ad epistulam tuam redii, rursus inlicior: et rursum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis adflatus deposita lectione vanescit et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. hoc me velut aerius bratteae fucus aut picta nebula non longius, quam dum videtur, oblectat chamaeleontis bestiolae vice, quae de subiectis sumit colorem, aliud sentio ex epistula tua, aliud ex conscientia mea. et tu me audes facundissimorum hominum laude dignari: tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? quisquamne ita nitet, ut conparatus tibi non sordeat? quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Isocratis conclusiones, quis ad cnthymemata Demosthenis aut opulentiam Tullianam aut proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita adfectet singula, ut tu imples omnia? quid enim aliud