Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- an vos Nasonis carmina non legitis?
- Caenida convertit proles Saturnia Consus
- ambiguoque fuit corpore Tiresias.
- vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum
- vidit nubentem Plinius Androgynum.
- nec satis antiquum, quod Campana in Benevento
- unus epheborum virgo repente fuit.
- nolo tamen veteris documenta arcessere famae.
- ecce ego sum factus femina de puero.”
v.1.p.200
- “ Pythagora Euphorbi, reparas qui semina rerum
- corporibusque novis das reduces animas,
- dic, quid erit Marcus iam fata novissima functus,
- si redeat vitam rursus in aeriam? ”
- “ Quis Marcus? " " Feles nuper pullaria dictus,
- corrupit totum qui puerile secus,
- perversae Veneris postico vulnere fossor,