Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. sed quae de vera promitur historia)
  2. femineam in speciem convertit masculus ales
  3. pavaque de pavo constitit ante oculos,
  4. cuncti admirantur monstrum: sed mollior agna
  5. talia virginea voce puella refert:1
  6. “Quid stolidi ad speciem notae novitatis hebeti?
  7. an vos Nasonis carmina non legitis?
  8. Caenida convertit proles Saturnia Consus
  9. ambiguoque fuit corpore Tiresias.
  10. vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum
  11. vidit nubentem Plinius Androgynum.
  12. v.1.p.200
  13. nec satis antiquum, quod Campana in Benevento
  14. unus epheborum virgo repente fuit.