Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. verum aut Persephonae Cinyreius ibis Adonis,
  2. aut Iovis Elysii tu Catamitus eris.
  1. VIVEBAM: sum facta silex, quae deinde polita
  2. Praxiteli manibus vivo iterum Niobe,
  3. reddidit artificis manus omnia, sed sine sensu:
  4. hunc ego, cum laesi numina, non habui.
  1. VENERE
  2. ARMATAM vidit Venerem Lacedaemone Pallas.
  3. Nunc certemus, ait, iudice vel Paride.
  4. cui Venus: “ Armatam tu me, temeraria, temnis,
  5. quae, quo te vici tempore, nuda fui?”
  6. v.1.p.194
  1. LAIS anus Veneri speculum dico: dignum habeat se
  2. aeterna aeternum forma ministerium,
  3. at mihi nullus in hoc usus, quia cernere talem,
  4. qualis sum, nolo. qualis eram, nequeo.
  1. ISTOS tergemino nasci quos cernis ab ovo,