Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. tanta illi nostra est de probitate fides.
  1. UXOR, vivamus quod viximus, et teneamus
  2. nomina, quae primo sumpsimus in thalamo:
  3. nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo;
  4. quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi.
  5. Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis
  6. vincas Cumauam tu quoque Deiphoben;
  7. nos ignoremus, quid sit matura senectus.
  8. scire aevi meritum, non numerare decet.
  1. QUI primus, MEROE, nomen tibi condidit, ille
  2. Thesidae nomen condidit Hippolyto,
  3. nam divinare est, nomen componere, quod sit