Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. nec revocare potes, qui periere, dies.
  2. nunc piget et querens, quod non aut ista voluntas
  3. tunc fuit, aut non est nunc ea forma tibi.
  4. da tamen amplexus oblitaque gaudia iunge
  5. da: fruar, et si non quod volo, quod volui.
  1. TRINACUM quondam currentem in litoris ora
  2. ante canes leporem caeruleus rapuit,
  3. at lepus: “ In me omnis terrae pelagique rapina est,
  4. forsitan et caeli; si canis astra tenet.”