Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.
  2. v.1.p.176
  3. sum dea, quae factique et non facti exigo poenas,
  4. nempe ut paeniteat, sic METANOEA vocor.
  5. tu modo dic, quid agat tecum, quandoque volavi,
  6. haec manet; hanc retinent, quos ego praeterii.
  7. tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris, 15
  8. elapsam dices me tibi de manibus.
  1. DICEBAM tibi: “Galla, senescimus; effugit aetas,
  2. utere rene tuo: casta puella anus est.”
  3. sprevisti. obrepsit non intellecta senectus
  4. nec revocare potes, qui periere, dies.
  5. nunc piget et querens, quod non aut ista voluntas
  6. tunc fuit, aut non est nunc ea forma tibi.
  7. da tamen amplexus oblitaque gaudia iunge