Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. eminus ergo icto rediit lapis ultor ab osse
  2. auctorisque sui frontem oculosque petit,
  3. sic utinam certos manus impia dirigat ictus,
  4. auctorem ut feriant tela retorta suum.
  5. II
  1. EST quod mane legas, est et quod vespere; laetis
  2. seria miscuimus, tempore uti placeant,
  3. non unus vitae color est nec carminis unus
  4. lector; habet tempus pagina quaeque suum;
  5. hoc mitrata Venus, probat hoc galeata Minerva;
  6. Stoicus has partes, has Epicurus amat;
  7. salva mihi veterum maneat dum regula morum,
  8. plaudat permissis sobria musa iocis.
  1. PHOEBE potens numeris, praeses Tritonia bellis,
  2. tu quoque ab aerio praepes Victoria lapsu,
  3. come serenatum duplici diademate frontem