Epicedion in Patrem

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

    Post deum semper patrem colui secundamque reverentiam genitori meo debui, sequitur ergo hanc summi dei venerationem epicedion patris mei. titulus

    v.1.p.42
    a Graecis auctoribus defunctorum honri dicatus, non ambitiosus, sed religiosus: quem commendo lectori meo, sive is filius est seu pater sive utrumque, neque, ut laudet, exigo; set, ut amet, postulo, neque vero nunc patrem meum laudo, quod ille non eget et ego functum oblectatione viventium onerare non debeo, neque dico nisi quod agnoscunt, qui parti aetatis eius interfuerunt. falsum me autem morte eius obita dicere et verum tacere eiusdem piaculi existimo, imagini ipsius hi versus subscripti sunt neque minus in opusculorum meorum seriem relati. alia omnia mea displicent mihi; hoc relegisse amo.

  1. Nomen ego Ausonius, non ultimus arte medendi
  2. et, mea si nosses tempora, primus eram.
  3. vicinas urbes colui patriaque domoque,
  4. Vasates patria, sed lare Burdigalam,