Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. dedecora et tragicos patimur per somnia coetus,
  2. perfugium tamen est, quotiens portenta soporum
  3. solvit rupta pudore quies et imagine foeda
  4. libera mens vigilat: totum bene conscia lectum
  5. pertractat secura manus: probrosa recedit
  6. culpa tori et profugi manascunt crimina somni,
  7. cerno triumphantes inter me plaudere: rursum
  8. inter captivos trahor exarmatus Alanos.
  9. templa deum sanctasque fores palatiaque aurea
  10. specto et Sarrano videor discumbere in ostro
  11. et mox fumosis conviva adcumbo popinis.
  12. Divinum perhibent vatem sub frondibus ulmi
  13. vana ignavorum simulacra locasse soporum
  14. et geminas numero portas: quae fornice eburno
  15. semper fallaces glomerat super aera formas:
  16. altera, quae veros emittit cornea visus,
  17. quod si de dubiis conceditur optio nobis,
  18. desse fidem laetis melius quam vana timeri,
  19. ecce ego iam malim falli; nam, dum modo semper
  20. tristia vanescant, potius caruisse fruendis,