Ephemeris
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- celeripedis compendii:
- natura munus hoc tibi
- deusque donum tradidit,
- quae loquerer, ut scires prius
- idemque velles, quod volo.
- ---
- Discutiunt nobis placidos portenta sopores,
- qualia miramur, cum saepius aethere in alto
- conciliant varias coetu vaga nubila formas
- quadrupedum et volucrum, vel cum terrena marinis
- monstra admiscentur; donec purgantibus euris
- difflatae liquidum tenuentur in area nubes,
- nunc fora, nunc lites, lati modo pompa theatri
- visitur: et turmas equitum caedesque latronum
- perpetior: lacerat nostros fera belua vultus
- aut in sanguinea gladio grassamur harena.
- per mare navifragum gradior pedes et freta cursu
- transilio et subitis volito super aera pinnis,
- infandas etiam veneres incestaque noctis
- dedecora et tragicos patimur per somnia coetus,
- perfugium tamen est, quotiens portenta soporum
v.1.p.28