Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. cernere quem solus coramque audire iubentem
  2. fas habet et patriam propter considere dextram
  3. ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis,
  4. ipse dei verbum, verbum deus, anticipator
  5. mundi, quem facturus erat: generatus in illo
  6. tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante
  7. quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous:
  8. quo sine nil actum, per quem facta omnia:[*]() cuius
  9. in caelo solium, cui subdita terra sedenti
  10. et mare et obscurae chaos insuperabile noctis:
  11. inrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum:
  12. non genito genitore deus, qui fraude superbi
  13. offensus populi gentes in regna vocavit,
  14. stirpis adoptivae meliore propage colendus:
  15. cernere quem licuit proavis, quo numine viso
  16. et patrem vidisse datum:[*]() contagia nostra
  17. qui tulit[*]() et diri passus ludibria leti
  18. esse iter aeternae docuit remeabile vitae:
  19. nec solam remeare animam, sed corpore toto
  20. caelestes intrare plagas et inane sepulcri