Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. nil metuam cupiamque nihil:[*]() satis hoc rear esse,
  2. quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris
  3. sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem
  4. nolim facta mihi.[*]() nec vero crimine laedar
  5. nec maculer dubio: paulum distare videtur
  6. suspectus vereque reus. male posse facultas
  7. nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
  8. sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis
  9. et semper genitor sine vulnere nominis huius,
  10. non animo doleam, non corpore: cuncta suetis
  11. fungantur membra officiis: nec saucius ullis
  12. partibus amissum quidquam desideret usus.
  13. pace fruar, securus agam, miracula terrae
  14. nulla putem, suprema dii cum venerit hora,
  15. nec timeat mortem bene conscia vita nec optet.
  16. purus ab occultis cum te indulgente videbor,
  17. omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas
  18. iudicium sperare tuum; quod dum sua differt
  19. v.1.p.22
  20. tempora cunctaturque dies, procul exige saevum
  21. insidiatorem blandis erroribus anguem.