Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. formido excruciat tormentaque sera gehennae
  2. anticipat patiturque suos mens saucia manes.[*]()
  3. Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
  4. nil metuam cupiamque nihil:[*]() satis hoc rear esse,
  5. quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris
  6. sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem
  7. nolim facta mihi.[*]() nec vero crimine laedar
  8. nec maculer dubio: paulum distare videtur
  9. suspectus vereque reus. male posse facultas
  10. nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.